Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 35_36

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano iii Id. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

o rem indignam! Gentilis tuus urbem auget quam hoc biennio primum vidit et ei parum magna visa est quae etiam ipsum capere potuerit. Hac de re igitur exspecto litteras tuas. Varroni scribis te, simul ac venerit.

Dati igitur iam sunt nec tibi integrum est, hui, si scias quanto periculo tuo! Aut fortasse litterae meae te retardarunt; sed eas nondum legeras cum has proximas scripsisti. Scire igitur aveo quo modo res se habeat.

(36) De Bruti amore vestraque ambulatione etsi mihi nihil novi adfers sed idem quod saepe, tamen hoc audio libentius quo saepius, eoque mihi iucundius est quod tu eo laetaris certiusque eo est quod a te dicitur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation