Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 10, Letter 12

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Cumano iii Non. Mai. a. 705(49).
CICERO ATTICO salutem

Quidnam mihi futurum est aut quis me non solum infelicior sed iam etiam turpior? Nominatim de me sibi imperatum dicit Antonius nec me tamen ipse adhuc viderat sed hoc Trebatio narravit. Quid agam nunc quoi nihil procedit caduntque ea quae diligentissime sunt cogitata taeterrime? Ego enim Curionem nactus omnia me consecutum putavi. Is de me ad Hortensium scripserat. Reginus erat totus noster. Huic nihil suspicabamur cum hoc mari negoti fore. Quo me nunc vertam? undique custodior. Sed satis lacrimis.

παρακλεπτέον igitur et occulte in aliquam onerariam corrependum, non committendum ut etiam compacto prohibiti videamur. Sicilia petenda; quam si erimus nacti, maiora quaedam consequemur. Sit modo recte in Hispaniis! Quamquam de ipsa Sicilia utinam sit verum! Sed adhuc nihil secundi. Concursus Siculorum ad Catonem dicitur factus, orasse ut resisteret, omnia pollicitos; commotum illum dilectum habere coepisse. Non credo, ut est luculentus auctor. Potuisse certe teneri illam provinciam scio. Ab Hispaniis autem iam audietur.

Hic nos C. Marcellum habemus eadem vere cogitantem aut bene simulantem; quamquam ipsum non videram sed ex familiarissimo eius audiebam. Tu, quaeso, si quid habebis novi; ego, si quid moliti erimus, ad te statim scribam. Quintum filium severius adhibebo. utinam proficere possim! Tu tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando concerpito, ne quando quid emanet; ego item tuas.

Servium exspecto nec ab eo quicquam ὑγιές. Scies quicquid erit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation