Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 4

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano xvii K. Quint. a. 708 (46).
CICERO ATTICO salutem

o gratas tuas mihi iucundasque litteras! Quid quaeris? restitutus est mihi dies festus. Angebar enim quod Tiro ἐνερευθέστερον te sibi esse visum dixerat. Addam igitur, ut censes, unum diem

Sed de Catone πρόβλημα Ἀρχιμήδειον est. Non adsequor ut scribam quod tui convivae non modo libenter sed etiam aequo animo legere possint; quin etiam si a sententiis eius dictis, si ab omni voluntate consiliisque quae de re publica habuit recedam ψιλῶς que velim gravitatem constantiamque eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum ἄκουσμα sit. Sed vere laudari ille vir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae nunc sunt et futura viderit et ne fierent contenderit et facta ne videret vitam reliquerit. Horum quid est quod Aledio probare possimus? Sed cura, obsecro, ut valeas eamque quam ad omnis res adhibes in primis ad convalescendum adhibe prudentiam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation