Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 15, Letter 9

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano iv Non. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

iiiii Non. vesperi a Balbo redditae mihi litterae fore Nonis senatum, ut Brutus in Asia, Cassius in Sicilia frumentum emendum et ad urbem mittendum curarent. o rem miseram! primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc †legatoriam† provinciam! Atque haud scio an melius sit quam ad Eurotam sedere. Sed haec casus gubernabit. Ait autem eodem tempore decretum iri ut et iis et reliquis praetoriis provinciae decernantur. Hoc certe melius quam illa Περσικὴ porticus; nolo enim Lacedaemonem †longinquo quom Lanuvium existimavit†. “ Rides ” inquies “in talibus rebus?” Quid faciam? plorando fessus sum.

Di immortales! quam me conturbatum tenuit epistulae tuae prior pagina! quid autem iste in domo tua casus armorum? Sed hunc quidem nimbum cito transisse laetor. Tu quid egeris tua cum tristi tum etiam difficili ad consiliandum legatione vehementer exspecto; est enim inexplicabilis. Ita circumsedemur copiis omnibus. Me quidem Bruti litterae quas ostendis a te lectas ita perturbarunt ut, quamquam ante egebam consilio, tamen animi dolore sim tardior. Sed plura, cum ista cognoro. Hoc autem tempore quod scriberem nihil erat, eoque minus quod dubitabam tu has ipsas litteras essesne accepturus. Erat enim incertum visurusne te esset tabellarius. Ego tuas litteras vehementer exspecto.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation