Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 5, Letter 11

Text kindly provided by Perseus

Scr. Athenis pr. Non. Quint. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem

hui, totiensne me litteras dedisse Romam, cum ad te nullas darem? At vero posthac frustra potius dabo quam, si recte dari potuerint, committam ut non dem. Ne provincia nobis prorogetur, per fortunas! dum ades, quicquid provideri poterit provide. Non dici potest quam flagrem desiderio urbis, quam vix harum rerum insulsitatem feram.

Marcellus foede in Comensi. Etsi ille magistratum non gesserat, erat tamen Transpadanus. Ita mihi videtur non minus stomachi nostro quam Caesari fecisse. Sed hoc ipse viderit.

Pompeius mihi quoque videbatur, quod scribis Varronem dicere, in Hispaniam certe iturus. Id ego minime probabam; qui quidem Theophani facile persuasi nihil esse melius quam illum nusquam discedere. Ergo Graecus incumbet. Valet autem auctoritas eius apud illum plurimum.

Ego has pr. Nonas Quintilis proficiscens Athenis dedi, cum ibi decem ipsos fuissem dies. Venerat Pomptinus, una Cn. Volusius; aderat quaestor; tuus unus Tullius aberat. Aphracta Rhodiorum et dicrota Mytilenaeorum habebam et aliquid ἐπικώπων. De Parthis erat silentium. Quod superest, di iuvent!

Nos adhuc iter per Graeciam summa cum admiratione fecimus, nec me hercule habeo quod adhuc quem accusem meorum. Videntur mihi nosse nostram causam et condicionem profectionis suae; plane serviunt existimationi meae. Quod superest, si verum illud est οἵαπερ ἡ δέσποινα, certe permanebunt. Nihil enim a me fieri ita videbunt ut sibi sit delinquendi locus. Sin id parum profuerit, fiet aliquid a nobis severius. Nam adhuc lenitate dulces sumus et, ut spero, proficimus aliquantum. Sed ego hanc, ut Siculi dicunt, ἀνεξίαν in unum annum meditatus sum. Proinde pugna ne, si quid prorogatum sit, turpis inveniar.

Nunc redeo ad quae mihi mandas. †in praefectis excusatio iis†, quos voles deferto. Non ero tam μετέωρος quam in Appuleio fui. Xenonem tam diligo quam tu, quod ipsum sentire certo scio. Apud Patronem et reliquos barones te in maxima gratia posui et hercule merito tuo feci. Nam mihi Ister dixit te scripsisse ad se mihi ex illius litteris rem illam curae fuisse, quod ei pergratum erat. Sed cum Patro mecum egisset ut peterem a vestro Ariopago ὑπομνηματισμὸν tollerent quem Polycharmo praetore fecerant, commodius visum est et Xenoni et post ipsi Patroni me ad Memmium scribere, qui pridie quam ego Athenas veni Mytilenas profectus erat, ut is ad suos scriberet posse id sua voluntate fieri. Non enim dubitabat Xeno quin ab Ariopagitis invito Memmio impetrari non posset. Memmius autem aedificandi consilium abiecerat; sed erat Patroni iratus. Itaque scripsi ad eum accurate; cuius epistulae misi ad te exemplum.

Tu velim Piliam meis verbis consolere. Indicabo enim tibi, tu illi nihil dixeris. Accepi fasciculum in quo erat epistula Piliae. Abstuli, aperui, legi. Valde scripta est συμπαθῶς. Brundisio quae tibi epistulae redditae sunt sine mea, tum videlicet datas cum ego me non belle haberem. Nam illam †νομαναρια† me excusationem ne acceperis. Cura ut omnia sciam sed maxime ut valeas.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation