Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 25

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano iv Id. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

De Andromene ut scribis ita putaram. Scisses enim mihique dixisses. Tu tamen ita mihi de Bruto scribis ut de te nihil.

Quando autem illum putas? Nam ego Romam pridie Idus. Bruto ita volui scribere (sed quoniam tu te legisse scribis, fui fortasse ἀσαφέστερος) me ex tuis litteris intellexisse nolle eum me quasi prosequendi sui causa Romam nunc venire. Sed, quoniam iam adest meus adventus, fac, quaeso, ne quid eum Idus impediant quo minus suo commodo in Tusculano sit. Nec enim ad tabulam eum desideraturus eram (in tali enim negotio cur tu unus non satis es?) sed ad testamentum volebam, quod iam malo alio die ne ob eam causam Romam venisse videar. Scripsi igitur ad Brutum iam illud, quod putassem, Idibus nihil opus esse. Velim ergo totum hoc ita gubernes ut ne minima quidem re ulla Bruti commodum impediamus.

Sed quid est tandem quod perhorrescas quia tuo periculo iubeam libros dari Varroni? Etiam nunc si dubitas, fac ut sciamus. Nihil est enim illis elegantius. Volo Varronem, praesertim cum ille desideret; sed est, ut scis, δεινὸς ἀνήρ: τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο. Ita mihi saepe occurrit vultus eius querentis fortasse vel hoc, meas partis in iis libris copiosius defensas esse quam suas, quod me hercule non esse intelleges, si quando in Epirum veneris. Nam nunc Alexionis epistulis cedimus. Sed tamen ego non despero probatum iri Varroni et id, quoniam impensam fecimus in macrocolla, facile patior teneri. Sed etiam atque etiam dico, tuo periculo fiet. Qua re si addubitas, ad Brutum transeamus; est enim is quoque Antiochius. o Academiam volaticam et sui similem! modo huc, modo illuc. Sed, quaeso, epistula mea ad Varronem valdene tibi placuit? Male mi sit si umquam quicquam tam enitar. Ergo ne Tironi quidem dictavi qui totas περιοχὰς persequi solet sed Spintharo syllabatim.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation