Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 3, Letter 12

Text kindly provided by Perseus

Scr. Thessalonicae xvi Kal. Sext. a. 696 (58).
CICERO ATTICO salutem

Tu quidem sedulo argumentaris quid sit sperandum et maxime per senatum idemque caput rogationis proponi scribis qua re in senatu dici nihil liceat. Itaque siletur. Hic tu me accusas quod me adflictem, cum ita sim adflictus ut nemo umquam, quod tute intellegis. Spem ostendis secundum comitia. Quae ista est eodem tribuno pl. et inimico consule designato? Percussisti autem me etiam de oratione prolata.

Cui vulneri ut scribis medere, si quid potes. Scripsi equidem olim ei iratus, quod ille prior scripserat, sed ita compresseram ut numquam emanaturam putarem. Quo modo exciderit nescio. Sed quia numquam accidit ut cum eo verbo uno concertarem et quia scripta mihi videtur neglegentius quam ceterae, puto posse probari non esse meam. Id, si putas me posse sanari, cures velim; sin plane perii, minus laboro.

Ego etiam nunc eodem in loco iaceo sine sermone ullo, sine cogitatione ulla. Scilicet tibi, ut scribis, significaram ut ad me venires; †si donatam ut† intellego te istic prodesse, hic ne verbo quidem levare me posse. Non queo plura scribere nec est quod scribam; vestra magis exspecto. Data xvi Kal. Sextilis Thessalonicae.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation