Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 15, Letter 4

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Arpinati ix K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

ix K. H. x fere a Q. Fufio venit tabellarius. Nescio quid ab eo litterularum, uti me sibi restituerem; sane insulse, ut solet, nisi forte, quae non ames omnia videntur insulse fieri. Scripsi ita ut te probaturum existimo. Mihi duas a te epistulas reddidit, unam xi, alteram x. Ad recentiorem prius †et leniorem† laudo; si vero etiam Carfulenus, “ἄνω ποταμῶν.” Antoni consilia narras turbulenta. Atque utinam potius per populum agat quam per senatum! quod quidem ita credo. Sed mihi totum eius consilium ad bellum spectare videtur, si quidem D. Bruto provincia eripitur. Quoquo modo ego de illius nervis existimo, non videtur fieri posse sine bello. Sed non cupio, quoniam cavetur Buthrotiis. Rides? †aps condoleo† non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici.

Quod scribis te nescire quid nostris faciendum sit, iam pridem me illa ἀπορία sollicitat. Itaque stulta iam Iduum Martiarum est consolatio. Animis enim usi sumus virilibus, consiliis, mihi crede, puerilibus. Excisa enim est arbor, non evulsa. Itaque quam fruticetur vides. Redeamus igitur, quoniam saepe usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te celemus; ego numquam indicabo. Quod te a Bruto scribis, ut certior fieret quo die in Tusculanum essem venturus, ut ad te ante scripsi, vi Kal., et quidem ibi te quam primum per videre velim. Puto enim nobis Lanuvium eundum et quidem non sine multo sermone. Sed μελήσει.

Redeo ad superiorem. Ex qua praetereo illa prima de Buthrotiis; quae “mihi sunt inclusa medullis,” sit modo, ut scribis, locus agendi. De oratione Bruti prorsus contendis quom iterum tam multis verbis agis. Egone ut eam causam quam is scripsit? ego scribam non rogatus ab eo? Nulla παρεγχείρησις fieri potest contumeliosior. “ At ” inquis “ Ἡρακλείδειον aliquod.” Non recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et scribendi exspectandum tempus maturius. Licet enim de me ut libet existimes (velim quidem quam optime), si haec ita manant ut videntur (feres quod dicam), me Idus Martiae non delectant. Ille enim numquam revertisset, nos timor confirmare eius acta non coegisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque Tusculanas disputationes ad quas tu etiam Vestorium hortaris, ita gratiosi eramus apud illum (quem di mortuum perduint!) ut nostrae aetati, quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit dominus ille fugiendus. Rubeo, mihi crede, sed iam scripseram; delere nolui.

De Menedemo vellem verum fuisset, de regina velim verum sit. Cetera coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid etiam nobis, si Antonius militibus obsessurus est senatum. Hanc epistulam si illius tabellario dedissem, veritus sum ne solveret. Itaque misi dedita. Erat enim rescribendum tuis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation