Scr. in Antiati iii aut prid. Id. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Tandem a Cicerone tabellarius et me hercule litterae πεπινωμένως scriptae, quod ipsum προκοπὴν aliquam significat, itemque ceteri praeclara scribunt; Leonides tamen retinet suum illud “adhuc,” summis vero laudibus Herodes. Quid quaeris? vel verba mihi dari facile patior in hoc meque libenter praebeo credulum. Tu velim, si quid tibi est a Statio scriptum quod pertineat ad me, certiorem me facias.