Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 15, Letter 29

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano prict Non. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Bruti ad te epistulam misi. Di boni, quanta ἀμηχανία! Cognosces cum legeris. De celebratione ludorum Bruti tibi adsentior. Ad M. Aelium nullus tu quidem domum sed sicubi inciderit. De Tulliano semisse M. Axianum adhibebis, ut scribis. Quod cum Cosano egisti, optime. Quod non solum mea verum etiam tua re me expedis, gratum. Legationem probari meam gaudeo. Quod promittis di faxint! Quid enim mihi meis iucundius? Sed istam quam tu excipis metuo. Brutum cum convenero, perscribam omnia. De Planco et Decimo sane velim. Sextum scutum abicere nolebam. de Mundo, si quid scies.

Rescripsi ad omnia tua; nunc nostra accipe. Quintus filius usque Puteolos (mirus civis, ut tu Favonium †Asinium† dicas) et quidem duas ob causas, †et ut mecum et ut σπείσασθαι vult† cum Bruto et Cassio. Sed tu quid ais? Scio enim te familiarem esse Othonum. Ait hic sibi Iuliam ferre; constitutum enim esse discidium. Quaesivit ex me pater qualis esset fama. Dixi nihil sane me audisse (nesciebam enim cur quaereret) nisi de ore et patre. “ Sed quorsus?” inquam. At ille filium velle. Tum ego, etsi ἐβδελυττόμην, tamen negavi probabilia esse vera. σκοπὸς (hoc est enim) huic nostro nihil praebere, illa autem οὐ παρὰ τοῦτο. Ego tamen suspicor hunc, ut solet, alucinari. Sed velim quaeras (facile autem potes) et me certiorem.

Obsecro te, quid est hoc? Signata iam epistula Formiani qui apud me cenabant Plancum se aiebant hunc Buthrotium pridie quam hoc scribebam, id est III Non., vidisse demissum, sine phaleris; servulos autem dicere eum et agripetas eiectos a Buthrotiis. Macte! Sed, amabo te, perscribe mihi totum negotium.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation