Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 15, Letter 19

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano inter a. d. xv et xi K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Quidnam est quod agendum amplius de Buthrotiis sit? Sat egisse enim te frustra scribis. Quid autem se refert Brutus? Doleo me hercules te tam esse distentum, quod decem hominibus referendum est acceptum. Est illud quidem ἐργῶδες sed ἀνεκτὸν mihique gratissimum. De armis nihil vidi apertius. Fugiamus igitur et, ut ais, coram. Theophanes quid velit nescio. Scripserat enim ad me. Cui rescripsi ut potui. Mihi autem scribit venire ad me se velle ut et de suis rebus et quaedam quae ad me pertinerent. Tuas litteras exspecto. Vide, quaeso, ne quid temere fiat.

Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem valde adseveranter se haec ferre non posse; certum sibi esse ad Brutum et Cassium transire. Hoc enim vero nunc discere aveo, hoc ego quid sit interpretari non possum. Potest aliquid iratus Antonio, potest gloriam iam novam quaerere, potest totum esse σχεδίασμα; et nimirum ita est. Sed tamen et ego vereor et pater conturbatus est; scit enim quae ille de hoc, mecum quidem ἄφατα olim. Plane quid velit nescio. a Dolabella mandata habebo quae mihi videbuntur, id est nihil. Dic mihi, C. Antonius voluitne fieri septemvir? Fuit certe dignus. De Menedemo est ut scribis. Facies omnia mihi nota.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation