Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 16, Letter 12

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Puteolano vht Id. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Oppi epistulae, quia perhumana erat, tibi misi exemplum. De Ocella, dum tu muginaris nec mihi quicquam rescribis, cepi consilium domesticum itaque me pr. Idus arbitror Romae futurum. Commodius est visum frustra me istic t esse, cum id non necesse esset, quam, si opus esset, non adesse, et simul ne intercluderer metuebam. Ille enim iam adventare potest. Etsi varii rumores multique quos cuperem veros, nihil tamen certi. Ego vero, quicquid est, tecum potius quam animi pendeam, cum a te absim, et de te et de me. Sed quid tibi dicam? Bonum animum. De Ἡρακλειδείῳ Varronis negotia salsa. Me quidem nihil umquam sic delectavit. Sed haec et alia maiora coram.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation