Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 42

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae vi Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Nullum a te desideravi diem litterarum; videbam enim quae scribis, et tamen suspicabar vel potius intellegebam nihil fuisse quod scriberes; a. d. vi Idus vero et abesse te putabam et plane videbam nihil te habere. Ego tamen ad te fere cotidie mittam; malo enim frustra quam te non habere cui des, si quid forte sit quod putes me scire oportere. Itaque accepi vi Idus litteras tuas inanis. Quid enim habebas quod scriberes? Mi tamen illud quicquid erat non molestum fuit, ut nihil aliud, scire me novi te nihil habere. Scripsisti tamen nescio quid de Clodia. ubi ergo ea est aut quando ventura? Placet mihi res sic ut secundum

Othonem nihil magis. Sed neque hanc vendituram puto (delectatur enim et copiosa est), et illud alterum quam sit difficile te non fugit. Sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus.

Ego me hinc postridie Id. exiturum puto sed aut in Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum. Cum certum sciero, scribam ad te.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation