Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 6, Letter 4

Text kindly provided by Perseus

Scr. in itinere paulo post Non. Iun. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem

Tarsum venimus Nonis Iuniis. Ibi me multa moverunt, magnum in Syria bellum, magna in Cilicia latrocinia, mihi difficilis ratio administrandi, quod paucos dies habebam reliquos annui muneris, illud autem difficillimum, relinquendus erat ex senatus consulto qui praeesset. Nihil minus probari poterat quam quaestor Mescinius. Nam de Coelio nihil audiebamus. Rectissimum videbatur fratrem cum imperio relinquere; in quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta praeterea. o rem totam odiosam! Sed haec fortuna viderit, quoniam consilio non multum uti licet.

Tu quando Romam salvus ut spero venisti, videbis, ut soles, omnia quae intelleges nostra interesse, imprimis de Tullia mea, cuius de condicione quid mihi placeret scripsi ad Terentiam cum tu in Graecia esses; deinde de honore nostro. Quod enim tu afuisti, vereor ut satis diligenter actum in senatu sit de litteris meis.

Illud praeterea μυστικώτερον ad te scribam, tu sagacius a odorabere. τῆς δάμαρτός μου ὁ ἀπελεύθερος (οἶσθα ὃν λέγω) ἔδοξέ μοι πρώην, ἐξ ὧν ἀλογευόμενος παρεφθέγγετο, πεφυρακέναι τὰς ψήφους ἐκ τῆς ὠνῆς τῶν ὑπαρχόντων τῶν τοῦ Κροτωνιάτου τυραννοκτόνου. δέδοικα δὴ μή τι † νοήσῃς. εἷς † δήπου τοῦτο δὴ περισκεψάμενος τὰ λοιπὰ ἐξασφάλισαι. Non queo tantum quantum vereor scribere; tu autem fac ut mihi tuae litterae volent obviae. Haec festinans scripsi in itinere atque agmine. Piliae et puellae Caeciliae bellissimae salutem dices.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation