Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 7

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708 (46).
CICERO ATTICO salutem

Quae desideras omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi; breviter, sed etiam plura quam quaeris, in iis de Cicerone; cuius quidem cogitationis initium tu mihi attulisti. Locutus sum cum eo liberalissime; quod ex ipso velim, si modo tibi erit commodum, sciscitere. Sed quid differo? Exposui te ad me detulisse et quid vellet et quid requireret. Velle Hispaniam, requirere liberalitatem. De liberalitate dixi, quantum Publilius, quantum flamen Lentulus filio. De Hispania duo attuli, primum idem quod tibi, me vereri vituperationem. Non satis esse si haec arma reliquissemus? etiam contraria? Deinde fore ut angeretur cum a fratre familiaritate et omni gratia vinceretur. Vellem magis liberalitate uti mea quam sua libertate. Sed tamen permisi; tibi enim intellexeram non nimis displicere. Ego etiam atque etiam cogitabo teque ut idem facias rogo. Magna res est; simplex est manere, illud anceps. Verum videbimus.

De Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac redierit. Sin ille tardius, ego tamen triduum, et, quod praeterii, Dolabella etiam mecum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation