Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 15, Letter 17

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Antiati postr. Id. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTlCO salutem

Duas accepi postridie Idus, alteram eo die datam, alteram Idibus. Prius igitur superiori. De D. Bruto, cum scies. De consulum ficto timore cognoveram. Sicca enim φιλοστόργως ille quidem sed tumultuosius ad me etiam illam suspicionem pertulit. Quid tu autem? “τὰ μὲν διδόμενα—”? Nullum enim verbum a †Siregio†. Non placet. De Plaetono vicino tuo permoleste tuli quemquam prius audisse quam me. De Syro prudenter. L. Antonium per Marcum fratrem, ut arbitror, facillime deterrebis. Antroni vetui; sed nondum acceperas litteras, ne cuiquam nisi L. Fadio aedili. Aliter enim nec caute nec iure fieri potest. Quod scribis tibi deesse HS ⅽ̅ quae Ciceroni curata sint, velim ab Erote quaeras ubi sit merces insularum. Arabioni de Sittio nihil irascor. Ego de itinere nisi explicato †Λ† nihil cogito; quod idem tibi videri puto.

Habes ad superiorem. Nunc audi ad alteram. Tu vero facis ut omnia quod Serviliae non dees, id est Bruto. De regina gaudeo te non laborare, testem etiam tibi probari. Erotis rationes et ex Tirone cognovi et vocavi ipsum. Gratissimum quod polliceris Ciceroni nihil defuturum; de quo mirabilia Messalla qui Lanuvio rediens ab illis venit ad me, et me hercule ipsius litterae sic et φιλοστόργως et εὐπινῶς scriptae ut eas vel in acroasi audeam legere. Quo magis illi indulgendum puto. De Buciliano Sestium puto non moleste ferre. Ego, si Tiro ad me, cogito in Tusculanum. Tu vero, quicquid erit quod me scire par sit, statim.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation