Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 7, Letter 22

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano vi Id. Febr. vesperi aut v Id. mane a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

Pedem in Italia video nullum esse qui non in istius potestate sit. De Pompeio scio nihil eumque, nisi in navim se contulerit, exceptum iri puto. o celeritatem incredibilem! huius autem nostri—sed non possum sine dolore accusare eum de quo angor et crucior. Tu caedem non sine causa times, non quo minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem victoriae et dominationis sed video quorum arbitrio sit acturus.

†Recte sit censeo cedendum de oppidis iis egeo consili†. Quod optimum factu videbitur facies. Cum Philotimo loquere atque adeo Terentiam habebis Idibus. Ego quid agam? qua aut terra aut mari persequar eum qui ubi sit nescio? Etsi terra quidem qui possum? mari quo? Tradam igitur isti me? Fac posse tuto (multi enim hortantur), num etiam honeste? Nullo modo. Equidem a te petam consilium, ut soleo. Explicari res non potest; sed tamen si quid in mentem venit velim scribas et ipse quid sis acturus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation