Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 10, Letter 6

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Cumano medio m. Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

Me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. Astute nihil sum acturus, fiat in Hispania quidlibet: et tamen †recitet et†. Meas cogitationes omnis explicavi tibi superioribus litteris. quocirca hae sunt breves, †et tamen† quia festinabam eramque occupatior.

De Quinto filio fit a me quidem sedulo; sed nosti reliqua. Quod dein me mones, et amice et prudenter me mones, sed erunt omnia facilia si ab uno illo cavero. Magnum opus est, mirabilia multa, nihil simplex, nihil sincerum. Vellem suscepisses iuvenem regendum; pater enim nimis indulgens, quicquid ego adstrinxi relaxat. Si sine illo possem, regerem; quod tu potes. Sed ignosco; magnum, inquam, opus est.

Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in Galliam. Ego nunc qua et quo videbo.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation