Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 33

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano iii Non. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

O neglegentiam miram! Semelne putas mihi dixisse Balbum et Faberium professionem relatam? qui etiam eorum iussu miserim qui profiteretur. Ita enim oportere dicebant. Professus est Philotimus libertus. Nosti, credo, librarium.

Sed scribes et quidem confectum. Ad Faberium, ut tibi placet, litteras misi, cum Balbo autem puto te aliquid fecisse †H in Capitolio†. In Vergilio mihi nulla est δυσωπία. Nec enim eius causa sane debeo et, si emero, quid erit quod postulet? Sed videbis ne is tum sit in Africa ut Caelius.

De nomine tu videbis cum Cispio; sed si Plancus destinat, tum habet res difficultatem. Te ad me venire uterque nostrum cupit; sed ista res nullo modo relinquenda est. Othonem quod speras posse vinci sane bene narras. De aestimatione, ut scribis, cum agere coeperimus; etsi nihil scripsit nisi de modo agri. Cum Pisone, si quid poterit. Dicaearchi librum accepi et καταβάσεως †exspecto†.

[gap] negotium dederis, reperiet ex eo libro in quo sunt servatus consulta Cn. Cornelio L. Mummio coss. De Tuditano autem quod putas, εὔλογον est tum illum, quoniam fuit ad Corinthum (non enim temere dixit Hortensius), aut quaestorem aut tribunum mil. fuisse, idque potius credo. Tu de Antiocho scire poteris †vide etiam†, quo anno quaestor aut tribunus mil. fuerit; si neutrum †ea de† in praefectis an in contubernalibus fuerit, modo fuerit in eo bello.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation