Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 11, Letter 9

Text kindly provided by Perseus

Scr. Brundisi iii Non. Ian. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem

Ego vero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci nec in ulla sum spe quippe qui exceptionibus edictorum retinear. Quae si non essent sedulitate effectae et †benivolentie va†, liceret mihi abire in solitudines aliquas. Nunc ne id quidem licet. Quid autem me iuvat quod ante initum tribunatum veni, si ipsum quod veni nihil iuvat? Iam quid sperem ab eo qui mihi amicus numquam fuit, cum iam lege etiam sim confectus et oppressus? Cotidie iam Balbi ad me litterae languidiores multaeque multorum ad illum fortasse contra me. Meo vitio pereo; nihil mihi mali casus attulit, omnia culpa contracta sunt. Ego enim cum genus belli viderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros concedendum.

Cessi meis vel potius parui. Ex quibus unus qua mente fuerit, is quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quae ad te et ad alios misit. Quas ego numquam aperuissem, nisi res acta sic esset. Delatus est ad me fasciculus. Solvi, si quid ad me esset litterarum. Nihil erat, epistula Vatinio et Ligurio altera. Iussi ad eos deferri. Illi ad me statim ardentes dolore venerunt scelus hominis clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum. Hic Ligurius furere, Se enim scire summo illum in odio fuisse Caesari. Illum tamen non modo favisse sed etiam tantam illi pecuniam dedisse honoris mei causa. Hoc ego dolore accepto volui scire quid scripsisset ad ceteros; ipsi enim illi putavi perniciosum fore, si eius hoc tantum scelus percrebruisset. Cognovi eiusdem generis. Ad te misi. Quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. Nil me laedet. Nam quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum Pomponia. Hac ille acerbitate initio navigationis cum usus esset, tanto me dolore adfecit ut postea iacuerim, neque nunc tam pro se quam contra me laborare dicitur.

Ita omnibus rebus urgeor; quas sustinere vix possum vel plane nullo modo possum. Quibus in miseriis una est pro omnibus quod istam miseram patrimonio, fortuna omni spoliatam relinquam. Qua re te, ut polliceris, videre plane velim. Alium enim cui illam commendem habeo neminem, quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi. Sed si me non offendes, satis tamen habeto commendatam patruumque in ea quantum poteris mitigato.

Haec ad te die natali meo scripsi. Quo utinam susceptus non essem aut ne quid ex eadem matre postea natum esset! Plura scribere fletu prohibeor.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation