Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 14, Letter 22

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Puteolano prid. Id. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Certior a Pilia factus mitti ad te Idibus tabellarios statim hoc nescio quid exaravi. Primum igitur scire te volui me hinc Arpinum xvi Kalend. Iun. Eo igitur mittes si quid erit posthac; quamquam ipse iam iamque adero. Cupio enim ante quam Romam venio odorari diligentius quid futurum sit. Quamquam vereor ne nihil coniectura aberrem. Minime enim obscurum est quid isti moliantur; meus vero discipulus qui hodie apud me cenat valde amat illum quem Brutus noster sauciavit. Et si quaeris (perspexi enim plane), timent otium; ὑπόθεσιν autem hanc habent eamque prae se ferunt, clarissimum virum interfectum, totam rem publicam illius interitu perturbatam, inrita fore quae ille egisset simul ac desisteremus timere, clementiam illi malo fuisse, qua si usus non esset, nihil ei tale accidere potuisse.

Mihi autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo veniat, quod est εὔλογον, certe fore bellum. Haec me species cogitatioque perturbat. Neque enim iam quod tibi tum licuit nobis nunc licebit. Nam aperte laetati sumus. Deinde habent in ore nos ingratos. Nullo modo licebit quod tum et tibi licuit et multis. φαινοπροσωπητέον ergo et ἰτέον in castra? Miliens mori melius, huic praesertim aetati. Itaque me Idus Martiae non tam consolantur quam antea. Magnum enim mendum continent. Etsi illi iuvenes ἄλλοις ἐν ἐσθλοῖς τόνδ’ ἀπωθοῦνται ψόγον. Sed si tu melius quidpiam speras, quod et plura audis et interes consiliis, scribas ad me velim simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione votiva. Equidem in his locis moneor a multis ne in senatu Kalendis. Dicuntur enim occulte milites ad eam diem comparari et quidem in istos qui mihi videntur ubivis tutius quam in senatu fore.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation