Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 15, Letter 1a

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Sinuessano xv K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Here dederam ad te litteras exiens e Puteolano deverteramque in Cumanum. Ibi bene valentem videram Piliam. Quin etiam paulo post Cumis eam vidi. Venerat enim in funus; cui funeri ego quoque operam dedi. Cn. Lucullus familiaris noster matrem efferebat. Mansi igitur eo die in Sinuessano atque inde mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam exaravi.

Erat autem nihil novi quod aut scriberem aut ex te quaererem, nisi forte hoc ad rem putas pertinere. Brutus noster misit ad me orationem suam habitam in contione Capitolina petivitque a me ut eam ne ambitiose corrigerem ante quam ederet. Est autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut nihil possit ultra. Ego tamen si illam causam habuissem, scripsissem ardentius. ὑπόθεσις vides quae sit et persona dicentis. Itaque eam corrigere non potui. Quo enim in genere Brutus noster esse vult et quod iudicium habet de optimo genere dicendi, id ita consecutus in ea oratione est ut elegantius esse nihil possit; sed ego secutus aliud sum sive hoc recte sive non recte. Tu tamen velim eam orationem legas, nisi forte iam legisti, certioremque me facias quid iudices ipse. Quamquam vereor ne cognomine tuo lapsus ὑπεραττικὸς sis in iudicando. Sed si recordabere Δημοσθένους fulmina, tum intelleges posse et Ἀττικώτατα et gravissime dici. Sed haec coram. Nunc nec sine epistula nec cum inani epistula volui ad te Metrodorum venire.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation