Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 8, Letter 8

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano vi K. Mart. a. 705(49).
CICERO ATTICO salutem

o rem turpem et ea re miseram! Sic enim sentio, id demum aut potius id solum esse miserum quod turpe sit. Aluerat Caesarem; eundem repente timere coeperat, condicionem pacis nullam probarat, nihil ad bellum pararat, urbem reliquerat, Picenum amiserat culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in Graeciam, omnis nos ἀπροσφωνήτους, expertis sui tanti, tam inusitati consili relinquebat.

Ecce subito litterae Domiti ad illum, ipsius ad consules. Fulsisse mihi videbatur τὸ καλὸν ad oculos eius et exclamasse ille vir qui esse debuit, πρὸς ταῦθ’ ὅ τι χρὴ καὶ παλαμάσθων καὶ πάντ’ ἐπ’ ἐμοὶ τεκταινέσθων: τὸ γὰρ εὖ μετ’ ἐμοῦ. at ille tibi πολλὰ χαίρειν τῷ καλῷ dicens pergit Brundisium. Domitium autem aiunt re audita et eos qui una essent se tradidisse. o rem lugubrem! Itaque intercludor dolore quo minus ad te plura scribam. Tuas litteras exspecto.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation