Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 32

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano iv K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Alteram a te epistulam cum hodie accepissem, nolui te una mea contentum. Tu vero age, quod scribis, de Faberio. In eo enim totum est positum id quod cogitamus; quae cogitatio si non incidisset, mihi crede, istuc ut cetera non laborarem. Quam ob rem, ut facis (istuc enim addi nihil potest), urge, insta, perfice.

Dicaearchi περὶ ψυχῆς utrosque velim mittas et καταβάσεως. Τριπολιτικὸν non invenio et epistulam eius quam ad Aristoxenum misit. Tris eos libros maxime nunc vellem; apti essent ad id quod cogito.

Torquatus Romae est. Misi ut tibi daretur. Catulum et Lucullum, ut opinor, antea. His libris nova prohoemia sunt addita quibus eorum uterque laudatur. Eas litteras volo habeas et sunt quaedam alia. Et quod ad te de decem legatis scripsi parum intellexisti, credo, quia διὰ σημείων scripseram. De C. Tuditano enim quaerebam quem ex Hortensio audieram fuisse in decem. Eum video in Libonis praetorem P. Popilio P. Rupilio coss. Annis xiiii ante quam praetor factus est legatus esse potuisset, nisi admodum sero quaestor est factus? quod non arbitror. Video enim curulis magistratus eum legitimis annis perfacile cepisse. Postumium autem cuius statuam in Isthmo meminisse te dicis nesciebam fuisse. Is autem est qui cos. cum L. Lucullo fuit; quem tu mihi addidisti sane ad illum σύλλογον personam idoneam. Videbis igitur, si poteris, ceteros, ut possimus πομπεῦσαι καὶ τοῖς προσώποις.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation