Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 39

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano m. Non. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

o incredibilem vanitatem! ad patrem “domo sibi carendum propter matrem,” ad matrem plenam pietatis. Hic autem iam languescit et ait sibi illum iure iratum.

Sed utar tuo consilio; “σκολιὰ” enim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam sed invitus; valde enim in scribendo haereo. “ Brutum ” inquis “eadem.” Scilicet; sed nisi hoc esset, res me ista non cogeret. Nec enim inde venit unde mallem neque diu afuit neque ullam litteram ad me. Sed tamen scire aveo qualis ei totius itineris summa fuerit. Libros mihi de quibus ad te antea scripsi velim mittas et maxime Φαίδρου περὶ Θεῶν et † ΠΛΛΙΔΟΣ †.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation