Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 27

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae x K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

De Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen hodie me ex Sicca arbitror omnia cogniturum. Cottae quod negas te nosse, ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam esse, villula sordida et valde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci satis nisi ad eam quam quaero. Sequor celebritatem. Sed si perficitur de hortis Sili, hoc est si perficis (est enim totum positum in te), nihil est scilicet quod de Cottae cogitemus.

De Cicerone ut scribis ita faciam; ipsi permittam de tempore. Nummorum quantum opus erit ut permutetur tu videbis. Ex Aledio quod scribas si quid inveneris scribes. Et ego ex tuis animadverto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos quod scribamus: eadem cotidie quae iam iamque ipsa contrita sunt. Tamen facere non possum quin cotidie ad te mittam ut tuas accipiam.

De Bruto tamen, si quid habebis. Sciri enim iam puto ubi Pansam exspectet. Si, ut consuetudo est, in prima provincia, circiter Kal. adfuturus videtur. Vellem tardius; valde enim urbem fugio multas ob causas. Itaque id ipsum dubito an excusationem aliquam ad illum parem; quod quidem video facile esse. Sed habemus satis temporis ad cogitandum. Piliae, Atticae salutem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation