Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 14, Letter 18

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Pompeiano vii Id. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Saepius me iam agitas quod rem gestam Dolabellae nimis in caelum videar efferre. Ego autem, quamquam sane probo factum, tamen ut tanto opere laudarem adductus sum tuis et unis et alteris litteris. Sed totum se a te abalienavit Dolabella ea de causa qua me quoque sibi inimicissimum reddidit. o hominem impudentem! Kal. Ian. debuit, adhuc non solvit, praesertim cum se maximo aere alieno Faberi manu liberarit et opem ab Ope petierit. Licet enim iocari, ne me valde conturbatum putes. Atque ego ad eum viii Idus litteras dederam bene mane, eodem autem die tuas litteras vesperi acceperam in Pompeiano sane celeriter tertio abs te die. Sed, ut ad te eo ipso die scripseram, satis aculeatas ad Dolabellam litteras dedi; quae si nihil profecerint, puto fore ut me praesentem non sustineat

Albianum te confecisse arbitror. De Patulciano nomine, quod mihi †suspendiatus est†, gratissimum est et simile tuorum omnium. Sed ego Erotem ad ista expedienda factum mihi videbar reliquisse; cuius non sine magna culpa vacillarunt. Sed cum ipso videro.

De Montano, ut saepe ad te scripsi, erit tibi tota res curae. Servius proficiscens quod desperanter tecum locutus est minime miror neque ei quicquam in desperatione concedo.

Brutus noster, singularis vir, si in senatum non est Kal. Iuniis venturus, quid facturus sit in foro nescio. Sed hoc ipse melius. Ego ex iis quae parari video non multum Idibus Martiis profectum iudico. Itaque de Graecia cotidie magis et magis cogito. Nec enim Bruto meo exsilium, ut scribit ipse, meditanti video quid prodesse possim. Leonidae me litterae non satis delectarunt. De Herode tibi adsentior. Saufei legisse vellem. Ego ex Pompeiano vi Idus Mai. cogitabam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation