Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 14_15

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Arpinati v K. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Illud etiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad Varronem quod scripsimus. Etsi etiam ad te aliquid pertinet. Nam scito te ei dialogo adiunctum esse tertium. Opinor igitur consideremus. Etsi nomina iam facta sunt; sed vel induci vel mutari possunt.

(15) Quid agit, obsecro te, Attica nostra? Nam triduo abs te nullas acceperam; nec mirum. Nemo enim venerat nec fortasse causa fuerat. Itaque ipse quod scriberem non habebam. Quo autem die has Valerio dabam exspectabam aliquem meorum. Qui si venisset et a te quid attulisset, videbam non defuturum quod scriberem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation