Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 52

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Puteolano xiv K. Ian. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

o hospitem mihi tam gravem ἀμεταμέλητον! Fuit enim periucunde. Sed cum secundis Saturnalibus ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa a militibus est ut vix triclinium ubi cenaturus ipse Caesar esset vacaret; quippe hominum ciↄ ciↄ. Sane sum commotus quid futurum esset postridie; ac mihi Barba Cassius subvenit, custodes dedit. Castra in agro, villa defensa est. Ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad h. vii nec quemquam admisit; rationes, opinor, cum Balbo. Inde ambulavit in litore. Post h. viii in balneum. Tum audivit de Mamurra, vultum non mutavit. Unctus est, accubuit. ἐμετικὴν agebat. Itaque et edit et bibit ἀδεῶς et iucunde, opipare sane et apparate nec id solum sed bene cocto et condito sermone bono et, si quaeris, libenter.

Praeterea tribus tricliniis accepti οἱ περὶ αὐτὸν valde copiose. Libertis minus lautis servisque nihil defuit. Nam lautiores eleganter accepi. Quid multa? homines visi sumus. Hospes tamen non is quoi diceres, “ Amabo te, eodem ad me cum revertere.” Semel satis est. σπουδαῖον οὐδὲν in sermone, φιλόλογα multa. Quid quaeris? delectatus est et libenter fuit. Puteolis se aiebat unum diem fore, alterum ad Baias.

Habes hospitium sive ἐπισταθμείαν odiosam mihi, dixi, non molestam. Ego paulisper hic, deinde in Tusculanum. Dolabellae villam cum praeteriret, omnis armatorum copia dextra sinistra ad equum nec usquam alibi. Hoc ex Nicia.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation