Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 29

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae viii K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Silius, ut scribis, hodie. Cras igitur vel potius cum poteris scribes, si quid erit cum videris. Nec ego Brutum vito nec tamen ab eo levationem ullam exspecto; sed erant causae cur hoc tempore istic esse nollem. Quae si manebunt, quaerenda erit excusatio ad Brutum et, ut nunc est, mansurae videntur.

De hortis, quaeso, explica. Caput illud est quod scis. Sequitur ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba possum nec a vobis abesse. Huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius et de hac re quid tui consili sit. Mihi persuasum est et eo magis quod idem intellexi tibi videri me ab Oppio et Balbo valde diligi. Cum his communices quanto opere et qua re velim hortos; sed id ita posse, si expediatur illud Faberianum; sint ne igitur auctores futuri. Si qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt adducito; totum enim illud desperatum. Denique intelleges ecquid inclinent ad hoc meum consilium adiuvandum. Si quid erit, magnum est adiumentum; si minus, quacumque ratione contendamus. Vel tu illud “ἐγγήραμα,” quem ad modum scripsisti, vel ἐντάφιον putato. De illo Ostiensi nihil est cogitandum. Si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse), Damasippi experiendum est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation