Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 9, Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

VI

Argument

Verbum quod est ab “ago” frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum.

An eo quod est “ago” et “egi,” verba sunt quae appellant grammatici “frequentativa,” “actito” et “actitavi.”

Haec quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo principali, quod est “ago,” prima littera breviter pronuntiatur.

Cur igitur ab eo quod est “edo” et “ungo,” in quibus verbis prima littera breviter dicitur, “esito” et “unctito,” quae sunt eorum frequentativa, prima littera longa promimus et contra “dictito,” ab eo verbo quod est “dico,” correpte dicimus? Num ergo potius “actito” et “actitavi” producenda sunt? quoniam frequentativa ferme omnia eodem modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his verbis unde ea profecta sunt in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti “lego lectus” facit “lectito”; “ungo unctus,” “unctito”; “scribo scriptus,” “scriptito”; “moveo motus,” “motito”; “pendeo pensus,” “pensito”; “edo esus,” “esito”; “dico” autem “dictus” “dictito” facit; “gero gestus,” “gestito”; “veho vectus,” “vectito”; “rapio raptus,” “raptito”; “capio captus,” “captito”; “facio factus,” “factito.” Sic igitur “actito” producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit quod est “ago” et “actus.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation