Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 7, Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

V

Argument

Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.

ALFENUS iureconsultus, Servii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro Digestorum tricesimo et quarto, Coniectaneorum autem secundo: “In foedere,” inquit, “quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum est, scriptum invenitur ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus “argenti puri puti,” quaesitumque est quid esset “purum putum.” Respondi,” inquit, “ego “putum” esse “valde purum,” sicut novum “novicium” dicimus et proprium “propicium,” augere atque intendere volentes “novi” et “proprii” significationem.”

Hoc ubi legimus, mirabamur eandem adfinitatem visam esse Alfeno “puri” et “puti,” quae sit “novicii” et “novi”;

nam, si esset “puricium,” tum sane videretur dici quasi “novicium.”

Id etiam mirum fuit, quod “novicium” per augendi figuram dictum existimavit, cum sit “novicium” non quod magis novum sit, sed quod a “novo” dictum sit inclinatumque.

His igitur assentimus, qui “putum” esse dicunt a “putando” dictum et ob eam causam prima syllaba brevi pronuntiant, non longa, ut existimasse Alfenus videtur, qui a “puro” id esse factum scripsit.

“Putare” autem veteres dixerunt vacantia ex quaque re ac non necessaria aut etiam obstantia et aliena auferre et excidere, et quod esse utile ac sine vitio videretur relinquere.

Sic namque arbores et vites et sic rationes etiam “putari” dictum.

Verbum quoque ipsum “puto,” quod declarandae sententiae nostrae causa dicimus, non significat profecto aliud quam id agere nos in re dubia obscuraque, ut decisis amputatisque falsis opinionibus, quod videatur esse verum et integrum et incorruptum retineamus.

Argentum ergo in Carthaginiensi foedere “putum” dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo vitiis detractis emaculatum et candefactum.

Scriptum est autem “purum putum,” non in Carthaginiensi solum foedere, sed cum in multis aliis veterum libris, tum in Q. quoque Ennii tragoedia quae inscribitur Alexander, et in satira M. Varronis quae inscripta est Δὶς Παῖδες οἱ Γέροντες.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation