Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 11, Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

VI

Argument

Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.

IN veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem.

Sed cur illae non iuraverint Herculem non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent.

Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut “me hercle” feminam dicere aut “me castor” virum;

“edepol” autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est.

Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;

paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere “edepol” coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed “me castor” a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation