Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 14, Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

V

Argument

Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata, super casu vocativo vocabuli quod est “egregius.”

DEFESSUS ego quondam diutina commentatione laxandi levandique animi gratia in Agrippae campo deambulabam. Atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parvi in urbe Roma nominis, certationi eorum acerrimae adfui, cum alter in casu vocativo “vir egregi” dicendum contenderet, alter “vir egregie.”

Ratio autem eius, qui “egregi” oportere dici censebat, huiuscemodi fuit: “Quaecumque,” inquit, “nomina seu vocabula recto casu numero singulari “us” syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est i littera, ea omnia casu vocativo i littera terminantur, ut “Caelius Caeli,” “modius modi,” “tertius terti,” “Accius Acci,” “Titius Titi” et similia omnia; sic igitur “egregius,” quoniam “us” syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam praecedit i littera, habere debebit in casu vocandi i litteram extremam et idcirco “egregi,” non “egregie,” rectius dicetur. Nam “divus” et “rivus” et “clivus” non “us” syllaba terminantur, sed ea quae per duo u scribenda est, propter cuius syllabae sonum declarandum reperta erat nova littera, quae “digamma” appellabatur.”

Hoc ubi ille alter audivit, “O,” inquit, “egregie grammatice vel, si id mavis, egregissime, die, oro te, “inscius” et “impius” et “sobrius” et “ebrius” et “proprius” et “propitius” et “anxius” et “contrarius,” quae “us” syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam i littera est, quem casum vocandi habent? Me enim pudor et verecundia tenent, pronuntiare ea secundum tuam definitionem.”

Sed cum ille paulisper oppositu horum vocabulorum commotus reticuisset et mox tamen se conlegisset eandemque illam quam definierat regulam retineret et propugnaret diceretque et “proprium” et “propitium” et “anxium” et “contrarium” itidem in casu vocativo dicendum, ut “adversarius” et “extrarius” diceretur; “inscium” quoque et “impium” et “ebrium” et “sobrium” insolentius quidem paulo, sed rectius per i litteram, non per e, in eodem casu pronuntiandum, eaque inter eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operae pretium esse eadem istaec diutius audire, clamantes conpugnantesque illos reliqui.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation