Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 6, Chapter 21

Text kindly provided by Perseus

XXI

Argument

“Quoad vivet” “quoad” que “morietur” cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis.

“QUOAD vivet” cum dicitur, [1] cum item dicitur “quoad morietur,” videntur quidem duae res dici contrariae; sed idem atque unum tempus utraque verba demonstrant.

Item cum dicitur “quoad senatus habebitur” et “quoad senatus dimittetur,” tametsi “haberi” atque “dimitti” contraria sunt, unum atque id ipsum tamen utroque in verbo ostenditur.

Tempora enim duo cum inter sese opposita sunt atque ita cohaerentia ut alterius finis cum alterius initio misceatur, non refert utrum per extremitatem prioris an per initium sequentis locus ipse confinis demonstretur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation