Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 13, Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

XVIII

Argument

Quid aput M. Catonem significent verba haec “inter os atque offam.”

ORATIO est M. Catonis Censorii De Aedilibus Vitio Creatis. Ex ea oratione verba haec sunt: “Nunc ita aiunt, in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam, ibi vero longum intervallum est.”

Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet quaenam esset eorum verborum sententia.

Tum Apollinaris, nobis praesentibus, nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia, rescripsit Claro ut viro erudito brevissime, vetus esse proverbium [1] “inter os et offam,” idem significans quod Graecus ille παροιμιώδης versus: Πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation