XXVI
Argument
Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum verbis Latinis factum.ARISTOTELES, quid “syllogismus” esset, his versibus definivit: Λόγος, ἐν τεθέντων τινῶν, ἕτερόν τι τῶν κειμένων ἐξ ἀνάγκης συμβαίνει διὰ τῶν κειμένων.
definitionis non videbatur habere incommode interpretatio facta hoc modo: “Syllogismus est oratio, in qua, consensis quibusdam et concessis, aliud quid quam quae concessa sunt, per ea quae concessa sunt, necessario conficitur.”