Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 18, Chapter 9

Text kindly provided by Perseus

IX

Argument

Quid significet apud M. Catonem verbum “insecenda” quodque “insecenda” potius legendum sit quam, quod plerique existimat, “insequenda.”

IN libro vetere, in quo erat oratio M. Catonis De Ptolemaeo contra Thermum, sic scriptum fuit: “Sed si omnia dolo fecit, omnia avaritiae atque pecuniae causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque fando neque legendo audivimus, supplicium pro factis dare oportet.” [gap]

“Insecenda” [1] quid esset quaeri coeptum. tum ex his qui aderant alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. Hi duo inter sese dissentiebant.

Et grammaticus quidem contendebat, “insequenda” scribendum esse; [2] ““insequenda” enim scribi,” inquit, “debet, [3] non “insecenda,” quoniam “insequens” significat traditumque esse “inseque” quasi “perge dicere” et “insequere” itaque ab Ennio scriptum in his versibus: Inseque, Musa, manu Romanorum induperator Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.”

Alter autem ille eruditior, nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse habendam, qui in commentario quod fecisset De Usu Antiquae Lectionis scripserit non “inseque” apud Ennium legendum, sed “insece”; ideoque a veteribus, quas “narrationes” dicimus, “insectiones” esse appellatas; Varronem quoque versum hunc Plauti de Menaechmis: Nihilo [4] minus esse videtur sectius quam sómnia, sic enarrasse: “nihilo magis narranda esse quam si ea essent somnia.” Haec illi inter se certabant.

Ego arbitror et a M. Catone “insecenda” et a Q. Ennio “insece” scriptum sine u littera. Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est Ὀδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera: Virum mihi, Camena, insece versutum, cactus ex illo Homeri versu: Ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτεοπον. Illic igitur aetatis et fidei magnae libro credo.

Nam, quod in versu Plautino est: “sectius quam somnia,” nihil in alteras partes argumenti habet.

Etiamsi veteres autem non “inseque,” sed “insece” dixerunt, credo, quia erat lenius leviusque, tamen eiusdem sententiae verbum videtur.

Nam et “sequo” et “sequor” et item “secta” et “sectio” consuetudine loquendi differunt; sed qui penitus inspexerit, origo et ratio utriusque una est.

Doctores quoque et interpretes vocum Graecarum: Ἄνδρα μοι “ἔννεπε,” Μοῦσα et: “Ἔσπετε” νῦν μοι, Μοῦσαι, dictum putant, quod Latine “inseque” dicitur; namque in altero ν geminum, in altero ς esse tralatum dicunt.

Sed etiam ipsum illud “ἔπη,” quod significant verba aut versus, non aliunde esse dictum tradunt quam “ἀπὸ τοῦ ἕπεσθαι καὶ τοῦ εἰπεῖν.”

Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesque “insectiones” appellitaverunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation