Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 18, Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

V

Argument

Quod Q. Ennius in septimo Annali “quadrupes eques” ac non “quadrupes equus,” ut legunt multi, scriptum reliquit.

CUM Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli, familiares eius, Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus.

Atque ibi tunc Iuliano nuntiatur, ἀναγνώστην quendam, non indoctum hominem, voce admodum scita et canora Ennii Annales legere ad populum in theatro. “Eamus,”

inquit, “auditum nescio quem istum Ennianistam”; hoc enim se ille nomine appellari volebat.

Quem cum iam inter ingentes clamores legentem invenissemus—legebat autem librum ex annalibus Ennii septimum—, hos eum primum versus perperam pronuntiantem audivimus: Denique vi magna quadrupes equus [1] atque elephanti Proiciunt sese, neque multis postea versibus additis, celebrantibus eum laudantibusque omnibus, discessit.

Tum Iulianus egrediens e theatro: “Quid vobis,” inquit, “de hoc anagnosta et de quadrupede equo videtur? sic enim profecto legit: Denique vi magna quadrupes equus atque elephanti Proiciunt sese.”

“Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset alicuius aeris,[2] “quadrupes equus” dicturum fuisse ac non “quadrupes eques,” quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum veterum diligens dubitavit?”

Cumque aliquot eorum qui aderant “quadrupes equus” apud suum quisque grammaticum legisse se dicerent et mirarentur quidnam esset “quadrupes eques,” “Vellem vos,” inquit, “optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse quam P. Vergilius legerat, qui hunc eius versum secutus in Georgicis suis “equitem” pro “equo” posuit his in versibus: Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Impositi dorso atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos. In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi “equum”;”

“pleraque enim veterum aetas et hominem equo insidentem et equum cui [3] insideretur “equitem” dixerunt.”

“Propterea “equitare” etiam, quod verbum e vocabulo “equitis” inclinatum est, et homo equo utens et equus sub homine gradiens dicebatur.”

“Lucilius adeo, vir adprime linguae Latinae sciens, “ecum equitare” dicit his versibus: Quis hunc currere equum nos atque equitare videmus, His equitat curritque; oculis equitare videmus; Ergo oculis equitat.”

“Sed enim contentus,” inquit, “ego his non fui et, ut non turbidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset, “equus”ne an “eques” scriptum Ennius reliquisset, librum summae atque reverendae vetustatis, quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo unius versus inspiciendi gratia conduxi et “eques,” non “equus,” scriptum in eo versu inveni.”

Hoc tum nobis Iulianus et multa alia lucide simul et adfabiliter dixit. Sed eadem ipsa post etiam in pervulgatis commentariis scripta offendimus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation