XXVII
Argument
De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.PARTHENI poetae versus est: Γλαύκῳ καὶ Νηρεῖ καὶ εἰναλίῳ Μελικέρτῃ.
Eum versum Vergilius aemulatus est, itaque fecit duobus vocabulis venuste inmutatis parem: Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem νεωτερικώτερος et quodam quasi ferumine inmisso fucatior: Ταῦρον δʼ Ἀλφειῷ, ταῦρον δὲ Ποσειδάωνι. Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.