Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 5, Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

XV

Argument

Corpusne sit vox an ἀσώματον varias esse philosophorum sententias.

VETUS atque perpetua quaestio inter nobilissimos philosophorum agitata est, corpusne sit vox an incorporeum.

Hoc enim vocabulum quidam finxerunt proinde quod Graece dicitur ἀσώματον.

Corpus autem est quod aut efficient est aut patiens; id Graece definitur τὸ ἤτοι ποιοῦν ἢ πάσχον.

Quam definitionem significare volens, Lucretius poeta ita scripsit: Tangere enim aut [1] tangi, nisi corpus, nulla potest res.

Alio quoque modo corpus esse Graeci dicunt τὸ τριχῆ διάστατον.

Sed vocem Stoici corpus esse contendunt eamque esse dicunt ictum aera,

Plato autem non esse vocem corpus putat: “Non enim percussus,” inquit, “aer, sed plaga ipsa atque percussio, id vox est.”

Democritus ac deinde Epicurus ex individuis corporibus vocem constare dicunt eamque, ut ipsis eorum verbis utar, ῥεῦμα ἀτόμων appellant.

Hos aliosque talis argutae delectabilisque desidiae aculeos cum audiremus vel lectitaremus neque in his scrupulis aut emolumentum aliquod solidum ad rationem vitae pertinens aut finem ullum quaerendi videremus, Ennianum Neoptolemum probabamus, qui profecto ita ait: Philósophandum est paúcis; nam omnino haút placet.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation