VI
Argument
Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum quid sint “hostiae succidaneae,” quid item “porca praecidanea” ; et quod Capito Ateius ferias “praecidaneas” appellavit.UT “terram movisse” nuntiari solet eaque res procuratur, ita in veteribus memoriis scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia “hastas Martias movisse.”
Eius rei causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio consulibus, eiusque exemplum hoc est: “Quod C. Iulius, L. filius, pontifex nuntiavit in sacrario in [1] regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus. Ibus [2] uti procurasset satis halendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset, robiis succideret.”
Quod “succidaneas” hostias senatus appellavit, quaeri solet quid verbum id significet.
In Plauti quoque comoedia quae Epidicus inscripta est, super eodem ipso verbo requiri audio in his versibus: Mén piaculárem oportet fíeri ob stultitiám tuam, Ut meum tergum tuaé stultitiae súbdas succidaneum?
appellatae, quoniam, si primis hostiis litatum non erat, aliae post easdem ductae hostiae caedebantur; quae quia, [5] prioribus iam caesis, luendi piaculi gratia subdebantur et succidebantur, “succidaneae” nominatae, littera i [6] scilicet tractim pronuntiata; audio enim quosdam eam litteram in hac voce barbare corripere.
Eadem autem ratione verbi “praecidaneae” quoque hostiae dicuntur quae ante sacrificia sollemnia pridie caeduntur.
“Porca” etiam “praecidanea” appellata quam piaculi gratia ante fruges novas captas immolare Cereri mos fuit, si qui familiam funestam aut non purgaverant, aut aliter eam rem, quam oportuerat, procuraverant.
Sed porcam et hostias quasdam “praecidaneas,” sicuti dixi, appellari, vulgo notum est, ferias “praecidaneas” dici, id, opinor, a volgo remotum est.
Propterea verba Atei Capitonis, ex quinto librorum quos De Pontificio iure composuit, scripsi: “Tib. Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt. Collegium decrevit non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent.”