Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 1, Chapter 21

Text kindly provided by Perseus

XXI

Argument

Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi [1] scriptum esset “et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror,” non quod vulgus legeret “sensu torquebit amaro.”

VERSUS istos ex Georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt: At sapor indicium faciet manifestus et ora Tristia temptantum sensu torquebit amaro.

Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in commentariis quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat, non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro qui fuerit ex domo atque ex familia Vergilii: et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror, neque id soli Hygino,

sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur absurde dici “sapor sensu amaro torquet.” “Cum ipse,” inquiunt, “sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit quasi dicatur ‘sensus sensu amaro torquet.’”

Sed enim cum Favorino Hygini commentarium legissem atque ei statim displicita esset insolentia et insuavitas illius “sensu torquebit amaro,” risit et [2] : “Iovem lapidem,” [3] inquit, “quod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego verum dicere arbitror.”

“Non enim primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter, sed in carminibus Lucreti invento usus est, non [4] aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecellentis.”

Verba ex IV. Lucreti haec sunt: dilutaque contra Cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.

Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium videmus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation