Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 5, Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

XII

Argument

De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis.

IN antiquis precationibus nomina haec deorum inesse animadvertimus:

“Diovis” et “Vediovis” ; est autem etiam aedes Vediovis Romae inter Arcem et Capitolium.

Eorum nominum rationem esse hanc comperi:

“Iovem” Latini veteres a “iuvando” appellavere, eundemque alio vocabulo iuncto “patrem” dixerunt.

Nam quod est, elisis aut inmutatis quibusdam litteris, “Iupiter,” id plenum atque integrum est “Iovispater.” Sic et “Neptunuspater” coniuncte dictus est et “Saturnuspater” et “Ianuspater” et “Marspater” —hoc enim est “Marspiter” — itemque Iovis “Diespiter” appellatus, id est diei et lucis pater.

Idcircoque simili nomine Iovis [1] “Diovis” dictus est et “Lucetius,” quod nos die et luce quasi vita ipsa afficeret et iuvaret.

“Lucetium” autem Iovem Cn. Naevius in libris Belli Poenici appellat.

Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet—nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant—“Vediovem” appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate.

“Ve” enim particula, quae in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum “a” littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diversum capit.

Nam et augendae rei et minuendae valet, sicuti aliae particulae plurimae; propter quod accidit ut quaedam vocabula quibus particula ista praeponitur ambigua sint et utroqueversum dicantur, veluti “vescum,” “vemens” et “vegrande,” de quibus alio in loco, uberiore tractatu facto, admonuimus; “vesani” autem et “vecordes” ex una tantum parte dicti, quae privativa est, quam Graeci κατὰ στέρησιν dicunt.

Simulacrum igitur dei Vediovis, quod est in aede de qua supra dixi, sagittas tenet, quae sunt videlicet partae ad nocendum.

Quapropter eum deum plerumque Apollinem esse dixerunt; immolaturque ritu humano [2] capra eiusque animalis figmentum iuxta simulacrum stat.

Propterea Vergilium quoque aiunt, multae antiquitatis hominem sine ostentationis studio [3] peritum, numina laeva in Georgicis deprecari, significantem vim quandam esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam in iuvando potentem. Versus Vergilii sunt: In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem Numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.

In istis autem diis quos placari oportet, uti mala a nobis vel a frugibus natis amoliantur, Auruncus quoque habetur et Robigus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation