Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 10, Chapter 24

Text kindly provided by Perseus

XXIV

Argument

“Die pristini,” “die crastini” et “die quarti” et “die quinti” qui elegantius locuti sint dixisse, non ut ea nunc vulgo dicuntur.

“DIE quarto” et “die quinto,” quod Graeci εἰς τετάρτην καὶ εἰς πέμπτην dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et qui aliter dicit pro rudi atque indocto despicitur. Sed Marci Tullii aetas ac supra eam non, opinor, ita dixerunt, “diequinte” enim et “diequinti” pro adverbio copulate dictum est, secunda in eo syllaba correpta.

Divus etiam Augustus, linguae Latinae non nescius munditiarumque patris sui in sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione ista dierum non aliter usus est.

Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia. Ea verba haec sunt: “Dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt; quando concepta fuerint, nefas.” “Dienoni” praetor dicit, non “die nono.”

Neque praetor solum, sed pleraque omnis vetustas sic locuta est.

Venit ecce illius versus Pomponiani in mentem, qui est ex Atellania, quae Mevia inscribitur: Díes hic sextus, cúm nihil egi: [1] diequarte Moriár fame.

Suppetit etiam Coelianum illud ex libro Historiarum secundo: “Si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolium curabo tibi cena sit cocta.”

Et historiam autem et verbum hoc sumpsit Coelius ex Origine IV. [2] M. Catonis, in qua ita scriptum est: “Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: “Mitte mecum Romam equitatum; diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit.””

Extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scriptam legi; nam sane quam consuetum is veteribus fuerit, litteris is plerumque uti indifferenter, sicuti “praefiscine” et “praefiscini,” “proclivi” et “proclive” atque alia item multa hoc genus varie dixerunt; “die pristini” quoque eodem modo dicebatur, quod significabat “die pristino,” id est priore, quod vulgo “pridie” dicitur, converso compositionis ordine, quasi “pristino die.” Atque item simili figura “die crastini” dicebatur, id erat “crastino die.”

Sacerdotes quoque populi Romani, cum condicunt in diem tertium, “die [3] perendini” dicunt.

Sed ut plerique “die pristini,” ita M. Cato in oratione Contra Furium “die proximi” dixit, “die quarto” autem Cn. Matius, homo impense doctus, in Mimiambis pro eo dicit, quod “nudius quartus” nos dicimus, in his versibus: Nuper die quarto, ut recordor, et certe Aquarium urceum unicum domi fregit. Hoc igitur intererit, ut “die quarto” quidem de praeterito dicamus, “diequarte” autem de futuro.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation