III
Argument
Quam ob causam L. Accius poeta in Pragmaticis sicinnistas “nebuloso nomine” esse dixerit.Quos “sicinistas” vulgus dicit, qui rectius locuti sunt,“sicinnistas” littera n gemina dixerunt.
“Sicinnium” enim genus veteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt.
Posuit hoc verbum L. Accius poeta in Pragmaticis appellarique “sicinnistas” ait “nebuloso nomine,” credo propterea “nebuloso,” quod, “sicinnium” cur diceretur, obscurum esset.