Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 13, Chapter 26

Text kindly provided by Perseus

XXVI

Argument

Verba P. Nigidii quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia.

P. NIGIDII verba sunt ex Commentariorum Grammaticorum vicesimo quarto, hominis in disciplinis doctrinarum omnium praecellentis: “Deinde,” inquit, “voculatio qui poterit servari, si non sciemus in nominibus, ut “Valeri,” utrum interrogandi an vocandi sint? Nam interrogandi secunda syllaba superiore tonost quam prima, deinde novissima deicitur; at in casu vocandi summo tonost prima, deinde gradatim descendunt.”

Sic quidem Nigidius dici praecipit. Sed si quis nunc, Valerium appellans, in casu vocandi secundum id praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit quin rideatur.

“Summum” autem “tonum” προσῳδίαν acutam dicit et quem “accentum” nos dicimus “voculationem” appellat et “casum interrogandi” eum dicit, quem nunc nos “genetivum” dicimus.

Id quoque in eodem libro Nigidiano animadvertimus: “Si “huius,”” inquit, ““amici” vel “huius magni” scribas, unum i facito extremum, sin vero “hei magnei,” [1] “hei amicei,” casu multitudinis recto, tum ante i scribendum erit e, atque id ipsum facies in similibus. Item si “huius terrai” scribas, i littera fit extrema, si “huic terrae,” per e scribendum est. Item “mei” qui scribit in casu interrogandi, velut cum dicimus “ mei studiosus,” per i unum scribat, non per e; at cum “mehei,” tum per e et i scribendum est, quia dandi casus est.”

Haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti, propter eos qui harum quoque rerum scientiam quaerunt, non praetermittenda existimavimus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation