Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 4, Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

XX

Argument

Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius [1] quoque nota deliberatum qui steterat forte apud eos oscitabundus.

INTER censorum severitates tria haec exempla in litteris sunt castigatissimae disciplinae.

Unum est huiuscemodi:

Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; verba erant ita concepta: “Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?” Qui iurabat cavillator quidam et canicula [2] et nimis ridicularius fuit.

Is locum esse sibi loci dicundi ratus, cum ita uti mos erat censor dixisset, “Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?”

“Habeo equidem,” inquit, “uxorem, sed non hercle ex animi mei sententia.”

Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios rettulit, causamque hanc ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.

Altera severitas eiusdem sectae disciplinaeque est.

Deliberatum est de nota eius qui ad censores ab amico advocatus est et in iure stans dare nimis et sonore oscitavit; atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis.

Sed cum ille deiurasset invitissimum sese ac repugnantem oscitatione victum tenerique eo vitio quod “oscedo” appellatur, tum notae iam destinatae exemptus est.

Publius Scipio Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in oratione quam dixit in censura, cum ad maiorum mores populum hortaretur.

Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo Memoriali severe factum: “Censores,” inquit, “Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et “cur,”” inquiunt, “ita est, ut tu sis quam equus curatior? “Quoniam,” inquit, “ego me curo, equum Statius nihili servos.” Visum est parum esse reverens responsum relatusque in aerarios, ut mos est.”

“Statius” autem servile nomen fuit.

Plerique apud veteres servi eo nomine fuerunt.

Caecilius quoque, ille comoediarum poeta inclutus, servus fuit et propterea nomen habuit “Statius.” Sed postea versum est quasi in cognomentum, appellatusque est “Caecilius Statius.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation