Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 2, Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

XVII

Argument

Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso quod Cicero observaverat.

OBSERVATE curioseque animadvertit M. Tullius “in” et “con” praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur quae primae sunt in “sapiente” atque “felice,” in alis autem omnibus correpte pronuntiari.

Verba Ciceronis haec sunt: “Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? “Indoctus” dicimus brevi prima littera, “insanu.” producta, “immanis”[1] brevi, “infelix” longa et, ne multis, quibus in verbis hae primae litterae sunt quae in “sapiente” atque “felice,” producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter; itemque “conposuit,” “consuevit,” “concrepuit,” “confecit.” Consule veritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quaere cur ita sit? dicent iuvare. [2] Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.”

Manifesta quidem ratio suavitatis est in his vocibus de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione “pro,” quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est?

Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera quae prima est in verbo “fecit,” quam Cicero hanc habere vim significat ut propter eam rem “in” et “con” praepositiones producantur.

Nam “proficisci” et “profugere” et “profundere” et “profanum” et “profestum” correpte dicimus, “proferre” “autem et profligare” et “proficere” producte.

Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi?

Neque vero “con” particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. Nam et Cato et Sallustius:

“faenoribus,” inquiunt, “copertus est.”

Praeterea “coligatus” et “conexus” producte dicitur.

Sed tamen videri potest in his quae posui, ob eam causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea n littera; nam detrimentum litterae productione syllabae compensatur.

Quod quidem etiam in eo servatur, quod est “cogo” ;

neque repugnat quod “coegi” correpte dicimus; non enim salva id ἀναλογίᾳ dicitur a verbo, quod est “cogo.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation