Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 11, Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

VII

Argument

Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.

VERBIS uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus novitatisque durae et inlepidae, par esse delictum videtur. Sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror verba nova, incognita, inaudita dicere quam involgata et sordentia.

Nova autem videri dico etiam ea quae sunt inusitata et desita, etsi sunt vetusta.

Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci ὀψιμαθίαν appellant, ut quod numquam [1] didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere. Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi verba faceret et dicere vellet inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et fetidum potare, “Hic,” inquit, “eques Romanus apludam edit et flocces bibit.”

Aspexerunt omnes qui aderant alius alium, primo tristiores turbato et requirente voltu, quidnam illud utriusque verbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt.

Legerat autem ille “apludam” veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse.

Item “flocces” audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis, idque aput Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat.

Alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, cum adversarius causam differri postularet: “Rogo, praetor,” inquit, “subveni, succurre! quonam usque nos bovinator hic demoratur?” Atque id voce magna ter quaterve inclamavit: “bovinator est.”

Commurmuratio fieri coepta est a plerisque qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus. At ille iactans et gestiens:

“Non enim Lucilium,” inquit, “legistis, qui tergiversatorem “bovinatorem” dicit?” Est autem in Lucili XI. versus hic: Si tricosus [2] bovinatorque ore improbus duro.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation